igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos
haec sunt quae iussit Dominus fieri
sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus
sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per
diem sabbati
et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est
sermo quem praecepit Dominus dicens
separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et
proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos
caprarum
et pelles arietum rubricatas et ianthinas
ligna setthim
et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur
unguentum et thymiama suavissimum
lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et
rationalis
quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus
imperavit
tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum
anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud
oppanditur
mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et
lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama
ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus
et vasis suis labrum et basim eius
cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in
foribus vestibuli
paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes
Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu
Mosi
obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino
ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et
ad vestes sanctas necessarium erat
viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos
et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum
byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque
setthim in varios usus
sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum
purpuram et vermiculum ac byssum
et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad
superumerale et rationale
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad
praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi
conponendum
omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut
fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii
Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex
nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae
et scientiae omni doctrina
ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et
aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid
fabre adinveniri potest
dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de
tribu Dan
ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii
polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis
tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant